- GUSTAVUS Adolphus
- I.GUSTAVUS AdolphusDux Megapolitanus, rami Gustroviani, fil. Ioh. Alberti, ex Eleonora Maria Anhaltina, a Parentibus in Reformata religione educatus, mox Patre A. C. 1636. Exstincto, a Tutore Patruo Adolpho Friderico Duce Suerinensi, matri invitae ereptus, ac Religioni Augustanae Confess. admotus est. Cum Razenburgius administratoresset designatus, eo iure in pacis commodum sese abdicavit, duobus in Capitulis Magdeburgico et Halberstadiensi Canonicatibus acceptis: quibus Argentinensis quoque accessit. Cum Patruelis Rotochium urbem homagio accipiendo ingressus esset, ipse eodem se contulit: re citra motus maiores peractâ. Uxorem habet Mariam Sibyllam Holsatam: ipse vero natus est A. C. 1633. Vide Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist.II.GUSTAVUS Adolphusfil. minimus Friderici Marchionis Durlacensis, Exstincti A. C. 1659. literis probe excultus itinera varia Obiit. Inde in Polonico bello easdem cum fratribus partes, Suecicas nempe tutatus, inprimis in Borussia res egit. Praefectus Morungae, eam cum fortiter defendisset, demum dedere coactus est. Post alterum iter Italicum, Romanae se communioni addixit, A. C. 1663. resignato prius Argentinensi Canonicatu. Bello exin Hungarico A. C. 1665. in Imperiali exercitu adversus Turcas, peditatui Praefectus, in conflictu ad Gotthardi fanum insignem fortitudinis laudem recuperavit. Cassidem tandem mitrâ permutans, iam Abbas est Fuldensis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.